- DRUSUS Jul. Publicola
- Jul. DRUSUS Publicolahaud immerito claruit, quod domus eius pluribus partibus vicinis conspicua cum pateret, et quinque eam talentorum omnino sumptu faber quidam evertendam, atque commodius dirigendam suscipere vellet; Decem, inquit, dabo, si totam eam ita exponas conspicuam, ut universi cives, nedum vicini perspicere queant, quâ domi meae ratione vivatur. Nempe vir erat modestus, ac frugi, nec ei forte eiusmodi domûs perspicuitate opus erat, qui virtutis egregiae specimen, et praeclarae vitae documenta eruditissima quottidie foris dabat. Plutarch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.